라틴어 문장 검색

nec comedas panem priusquam veniat aliud ferculum super mensam, ne dicaris impatiens;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:9)
Cumautem ad Loth venissent et iterum atque iterum rogarentur quod tectum eiussubintrarent, quia autentica non erat persona, velut coacti annuerunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 182:4)
Ipse vero advocavit canem, qui iacebat extra ianuam, et cum venisset canis, palpavit pedes eius.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:17)
ŅTunc dominus contristatus valde ad vicinos suos venit orans eos ut recipereturin alicuius domo et hospitaretur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:67)
et quaeex eis tibi bona sunt ventura, licet sis debilis, tamen habebis, et malumviribus devitare non poteris.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 192:4)
Quicquid melius et pretiosius habes, repone in eacustodiendum, et invenies cum illuc veneris tibi paratum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 208:4)
Vide ne decipiant te saeculares deliciae et irretitus fallaciissaecularibus mortis venturae obliviscaris, ne tibi contingat sicut latronidomum divitis ineunti.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 213:2)
Qui si tam propediem venturum praecogitasset, ne loris et fustibus caederetur, vel quodgravius extitit, ne capite privaretur praecavisset.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 215:6)
Hunc vero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diversis utretineant inhiantes de improviso veniens dies, id est finis vitae, intercipitet quaeque cupita velint nolint adimit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 220:1)
Sed veniente nece postquam sum raptus amicis Atque meis famulis, orba parente domus Me contexit humo deploravitque iacentem Inque meos cineres ultima dona dedit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 226:6)
Similiter igitur erit in intelligentia et anima, quando intelligentia distat et imprimit in animam rationalem, secundum locum distans ab ea. Non enim philosophice dici potest, quod intelligentia veniat inferius, quia secundum Philosophum intelligentia in orbe est et numeratur ad numerum orbium vel ad numerum motuum orbis, et ipse orbis motus, sicut dicit Aristoteles, componitur ex intelligentia movente et circulo caelesti, qui movetur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:13)
(2) Ad aliud dicendum, quod hora talis difficulter scitur, et ideo inventum est remedium, ut accipiatur ascendens gradus occulti, hoc est horae coniunctionis vel praeventionis luminarium adaequatur circulus, quia ille habet influentiam ad omnem nativitatem, quae proximo sequitur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 12:1)
vel accipiatur ascendens ad nativitatem ex utero.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 12:2)
Quod autem nata sit movere humorem, patet in accessu et recessu maris, qui accessus et recesus maris in media lunatione, quae est quattuordecim dierum, ad circulum in descendendo et ascendendo.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:10)
Tertia mutatio est distinctio materiae, quando vesicula cerebri ascendit sursum et vesicula hepatis aliquantulum inferius ad dextrum, et ad ultimum descendit vesica vasorum seminalium;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION