라틴어 문장 검색

misso itaque repente senatu se ex curia proripuit, tum vero non m magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 426:1)
Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 430:1)
vicit deinde strepitum vox et indignatio Fabi senis increpantis superbiam crudelitatemque Papiri:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 469:1)
nunc ducibus populi Romani, quae ne victis quidem bello fas fuerit, virgas et secures victoribus et iustissimos meritis triumphos intentari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 476:1)
quo id animo exercitum, qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 480:1)
ceterum tantum momenti in uno viro L. Papirio fuit ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret, debellari eo die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 510:1)
ausonibus victis et oppido ex is capto Cales item Fregellae coloniae deductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha8)
Privernatibus, cum bellassent, victis civitas data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha11)
neapolitani bello et obsidione victi in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha12)
per obices viarum, alius, per adversa montium, per silvas, qua ferri arma poterunt, eamus, modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope triginta vincimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 30:2)
armati inermes, fortes ignavi, pariter omnes capti atque victi sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 31:6)
cum filius aliique principes percontando exsequerentur, quid si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes et leges iis iure belli victis imponerentur, ista quidem sententia inquit ea est, quae neque amicos parat nec inimicos tollit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 39:1)
ea est Romana gens quae victa quiescere nesciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 40:2)
et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent et iam omnium rerum inopia esset, victi necessitate legatos mittunt qui primum pacem aequam peterent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 43:1)
tum Pontius debellatum esse respondit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION