라틴어 문장 검색

non Palladia compacta manu regum referens inclita remos quaeritur Argo - quaelibet altum cumba pererrat;
(세네카, 메데아 6:20)
Alta extimesco sceptra, Ne cupias vide.
(세네카, 메데아 9:23)
caelo petam venena, iam iam tempus est aliquid movere fraude vulgari altius.
(세네카, 메데아 11:8)
has aluit altum gurgitem Tigris premens, Danuvius illas, has per arentes plagas tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis, nomenque terris qui dedit Baetis suis Hesperia pulsans maria languenti vado.
(세네카, 메데아 11:19)
haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem, illius alta nocte succisus frutex;
(세네카, 메데아 11:20)
Per alta vade spatia sublimi aethere, testare nullos esse, qua veneris, deos.
(세네카, 메데아 15:38)
fulgent caelo sidera Ledae, patrio residet Bacchus Olympo, deus Alcides possidet Heben nec Iunonis iam timet iras, cuius gener est qui fuit hostis, vicit sapiens tamen obsequium coniugis altae pressusque dolor:
(세네카, 옥타비아 4:6)
sola Tonantem tenet aetherio' secura toro maxima Iuno, nec mortali captus forma deserit altam Iuppiter aulam, tu quoque, terris altera Iuno, soror Augusti coniunxque, graves vince dolores.
(세네카, 옥타비아 4:7)
fertur in altum provecta ratis, quae resoluto robore labens pressa dehiscit sorbetque mare.
(세네카, 옥타비아 5:19)
invictus acie, gentium domitor, Iovi aequatus altos ipse per honorum gradus Caesar nefando civium scelere occidit.
(세네카, 옥타비아 8:4)
affligat humo violenta manus similes nimium vultus dominae ipsamque toris detrahat altis petat infestis mox et flammis telisque feris principis aulam.
(세네카, 옥타비아 10:15)
o qualis altos quanta pressisti toros residens in aula!
(세네카, 옥타비아 10:20)
O funestus multis populi dirusque favor, qui cum flatu vela secundo ratis implevit vexitque procul, languidus idem deserit alto saevoque mari.
(세네카, 옥타비아 13:30)
quatiunt altas saepe procellae aut evertit Fortuna domos.
(세네카, 옥타비아 13:35)
ut alta ventos semper excipiunt iuga rupemque saxis vasta dirimentem freta quamvis quieti verberat fluctus maris, imperia sic excelsa Fortunae obiacent.
(세네카, 오이디푸스 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION