라틴어 문장 검색

Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius 'Si frater' inquit 'tuus, tuus avunculus vivit, vult esse vos salvos;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 10:1)
Etenim, cum a me ut frater diligatur, non debet ab eo quem ego parentis loco observo, exigere officium quod parenti suo remisisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 23 2:1)
Cum hoc minor frater eodem lecto quiescebat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 12:4)
Cum affectum tuum erga fratris filiam cogito etiam materna indulgentia molliorem, intellego prius tibi quod est posterius nuntiandum, ut praesumpta laetitia sollicitudini locum non relinquat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:1)
Proinde etsi non contigit tibi desiderium fratris amissi aut nepote eius aut nepte solari, memento tamen dilatum magis istud quam negatum, cum salva sit ex qua sperari potest.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 3:1)
Nam Curtilius Mancia perosus generum suum Domitium Lucanum - frater is Tulli - sub ea condicione filiam eius neptem suam instituerat heredem, si esset manu patris emissa.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 4:1)
Fuit alioqui fratribus illis quasi fato datum ut divites fierent, invitissimis a quibus facti sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 5:1)
Inproba tum vero iungentes oscula vidi - Illa mihi lingua nexa fuisse liquet - Qualia non fratri tulerit germana severo, Sed tulerit cupido mollis amica viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 518)
Tristia Phylacidae Thersites funera vidit, Iamque cinis vivis fratribus Hector erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 624)
Illa gemens patruique nefas delictaque Martis Errabat nudo per loca sola pede.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 625)
Sic flammas aditura pias aeterna sacerdos Surgit et a caro fratre verenda soror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 711)
Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt Egressum tectis, pulcher Iule, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 97)
cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:123)
Byblida quid referam, vetito quae fratris amore arsit et est laqueo fortiter ulta nefas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:190)
cognatum fratremque cave carumque sodalem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:560)

SEARCH

MENU NAVIGATION