라틴어 문장 검색

ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 287:1)
nec vero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier evasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus praebuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 288:1)
non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 288:3)
nam, si sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 296:2)
oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui nesciant, et ipse dicat aliquando, quod nesciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 304:5)
aut in iudiciis, si iustitiae sit ignarus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 330:3)
non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnunquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 330:5)
quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 335:4)
et in Phaedro palam, non in iudiciis modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 337:3)
quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 338:1)
an huiusmodi res neque in laudem neque in deliberationem neque in iudicium veniunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 351:1)
nec sum ignarus, hoc a me praecipue, quod hic liber inchoat, opus studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe , ita nescio an minimae legentibus futurum voluptati, quippe quod prope nudam praeceptorum traditionem desideret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 5:1)
hi diversas opiniones tradiderunt, appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:1)
Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 40:1)
fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partes esse sed opera oratoris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION