라틴어 문장 검색

His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
Itaque commemorat, ut cygni, qui non sine causa Apollini dicati sint, sed quod ab eo divinationem habere videantur, qua providentes quid in morte boni sit cum cantu et voluptate moriantur, sic omnibus bonis et doctis esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 72:1)
Tota enim philosophorum vita, ut ait idem, commentatio mortis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 73:4)
nam haec quidem vita mors est, quam lamentari possem, si liberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 74:7)
tantum autem abest ab eo ut malum mors sit, quod tibi dudum videbatur, ut verear ne homini nihil sit non malum aliud certius, nihil bonum aliud potius, si quidem vel di ipsi vel cum dis futuri sumus . . . . Quid refert?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 75:4)
ego autem numquam ita te in hoc sermone dimittam, ulla uti ratione mors tibi videri malum possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 75:6)
num non vis igitur audire, cur, etiamsi ita sit, mors tamen non sit in malis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 76:5)
oblitine sumus hoc nunc nobis esse propositum, cum satis de aeternitate dixissemus, ne si interirent quidem animi, quicquam mali esse in morte?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 80:4)
sed fac, ut isti volunt, animos non remanere post mortem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 81:3)
num igitur aliquis dolor aut omnino post mortem sensus in corpore est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 81:7)
sed quid necesse est, cum id agam ne post mortem miseros nos putemus fore, etiam vitam efficere deplorando miseriorem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:6)
a malis igitur mors abducit, non a bonis, verum si quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:8)
et quidem hoc a Cyrenaico Hegesia sic copiose disputatur, ut is a rege Ptolomaeo prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere, quod multi is auditis mortem sibi ipsi consciscerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 82:9)
qui et domesticis et forensibus solaciis ornamentisque privati certe si ante occidissemus, mors nos a malis, non a bonis abstraxisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 83:7)
qui, si mortem tum obisset, in amplissimis fortunis occidisset, is propagatione vitae quot, quantas, quam incredibilis hausit calamitates!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION