라틴어 문장 검색

maius opus mores composuisse suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 75:1)
plenaque curvato pandere vela sinu, pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 106:1)
et facit ad mores ars quoque nostra suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 114:1)
scilicet ingenium placida mollitur ab arte, et studio mores convenienter eunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 115:1)
ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
his eques instructus perterrita moenia lustrat more lupi clausas circumeuntis oves:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 27)
moris an oblitus patrii contendere discam Sarmaticos arcus, et trahar arte loci?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 526)
non cadit in mores feritas inamabilis istos, nec minus a studiis dissidet illa tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 63)
nam tua non alio coluit penetralia ritu, terrarum dominos quam colis ipse deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 917)
carmina iure damus raros testantia mores, ut tua venturi nomina, Celse, legant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 920)
optastique brevem solvi mihi Caesaris iram, quod tamen optari, si sciat, ipse sinat, moribus ista tuis tam mitia vota dedisti, nec minus idcirco sunt ea grata mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 56)
tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis ingenio mores aequiperante places.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 514)
dumque silens adstat, status est vultusque diserti, spemque decens doctae vocis amictus habet, mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum, hoc superos iures more solere loqui, atque "haec est " dicas "facundia principe digna "eloquio tantum nobilitatis inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 518)
iam dolor in morem venit meus, utque Caducis percussu crebro saxa cavantur aquis, sic ego continuo Fortunae vulneror ictu, vixque habet in nobis iam nova plaga locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 716)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)

SEARCH

MENU NAVIGATION