라틴어 문장 검색

haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpis nec faciamus rogati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 52:1)
videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:7)
videre iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:8)
haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, ne exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit, cunctatio absit, consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit, et adhibitae pareatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 57:1)
quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:1)
itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:6)
atque, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:7)
si quidem non infra superiorem Lycurgum fuit, a quo est disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 2:4)
sed cum ex eo, quia quasi committeret contra legem 'quo quis iudicio circumveniretur,' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 4:4)
qui potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:4)
Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:1)
M'. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe con- sulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:5)
quod fuit permagnum nondum lege Maenia lata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:6)
dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum sit interfectus, ad populum valuisse dicendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION