라틴어 문장 검색

negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur.
(아풀레이우스, 변명 100:20)
Dum stare negas, ego stare negabo.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:67)
atque is non hoc dicit quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:5)
Tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes composito Scirone patet, sparsisque latronis terra negat sedem, sedem negat ossibus unda;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:9)
Quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 11:1)
vel ne compulsus negare non ex fide negarit et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione iterum Christianus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:4)
non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
qui mihi consuessent aut libenter polliceri si quid esset eius modi quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et adferre rationem cur negarent, huic meae rogationi potius non continuo responderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 8 1:2)
negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:6)
alter, ut rediret, rei publicae praestitit, alter reditum suum Sullae negavit, cui nihil tunc negabatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 4:3)
nego domum ullam Locris, nego quemquam hominem expertem iniuriae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 242:2)
nego fuisse causam cur postularet, nego ex edicto possidere potuisse, nego possedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:7)
et hoc quia iste optime noverat, negare non potuit, nam quae negavit, deo dimisi, iudicans quae occultare permissus non est.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:9)
Tum Cicero, inopinata obprobratione permotus, accepisse se negavit ac domum quoque se empturum negavit atque Adeo, inquit, verum sit accepisse me pecuniam, si domum emero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 5:1)
Primum scire vos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, vestram orare concordiam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION