라틴어 문장 검색

ibi in principiis sermo primo inter tribunos militum secretus oritur, deinde ad aures ipsius Aemilii pervenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello, ut ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas sociorum urbes omnia impune conari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 196:1)
Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori veniam supplices peterent, orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes virtutem suam in Philippi bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 558:1)
ceterum ipsine sibi eum finxerint metum et timore vano quietum excitaverint malum, an iactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibus - miserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumque - desistere ab incepto voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 349:2)
haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 640:1)
aderat sermoni vitricus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 110:2)
Aebutia accita ad Sulpiciam venit et consul paulo post, velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 115:1)
mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit, et eam primo orare coepit, ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 127:1)
et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 405:1)
inter cuius sermonem Quinctius scorto vis tu, inquit, quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem videre?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 516:2)
ceterum cum se ne ad id quidem quod muliebri cogitabat animo satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 46:1)
simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad res Romanorum trahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 50:1)
et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 240:1)
percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an abstinendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 247:1)
ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si vires essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 561:1)
multis inquit sermonibus intellexisse videor magno te aestimaturum, si scire vera omnia possis de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et insidiis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 631:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION