라틴어 문장 검색

legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 67:1)
ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 76:2)
ibi diem unum populando moratus per Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum via Latina ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 117:2)
ibi de summa re publica consultatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 131:3)
ibi stativis positis ipse cum duobus milibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque, unde proxime poterat, moenia situmque urbis obequitans contemplabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 132:2)
neque ibi error est quod tanti ducis tantique exercitus vestigia intra tam brevis aevi memoriam potuerint confundi - isse enim ea constat - ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 152:1)
ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 168:2)
ibi cum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam negat eos qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis patiendum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 176:1)
ibi quoque in eos qui capita rerum erant animadversum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 225:2)
cum Tarraconem navibus venisset, expositisque ibi copiis et navibus subductis, socios quoque navalis multitudinis augendae causa armasset, profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti, Fonteio et L. Marcio accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 236:2)
ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 268:1)
naves ibi subduci iussit, remissis quattuor triremibus Massiliensium quae officii causa ab domo prosecutae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 276:1)
ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem quod provincia confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit ut triumphanti urbem inire liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 292:1)
et non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nasum quodque ibi praesidii erat prodiderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 299:2)
Scopas ubi profectum in Thraciam occupatumque ibi bello audivit, armata omni iuventute Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 359:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION