라틴어 문장 검색

paucos dies stativa habuere, impedimenta aegrique ut consequerentur, qui passim per omnia Thraciae castella, fessi morbis ac longitudine viae, relicti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 378:1)
causaque et is ipse morae erat, dum consequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 382:2)
Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, dum e carcere noctu effugisset, in ripa Tiberis consecutis custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 533:1)
diu iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis convenirent, effecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 120:1)
sed, quia nudae valles procul ut conspicerentur angustias obsidentes efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 508:2)
ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra legem promere non auderent, poposcisse claves et se aperturum aerarium dixisse, qui ut clauderetur effecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 708:1)
et quia a bello quieta ut esset provincia effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia perduxit Arretium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 16:2)
litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere ne sine imperio provincia esset maturare eum proficisci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 222:1)
nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 448:1)
sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari volunt, efficit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 605:1)
quae dirae brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum sanguinem effecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 44:2)
sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere vult, aliud alio confundit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 161:1)
nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, sicut fecisti, invitatus ad cenam abnueres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 162:1)
id enim vitiis meis, non cedendi cui ius fasque est, modestia consequar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 183:1)
pestilentiae tanta vis erat ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiaverint ut is numerus effici militum non potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 231:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION