라틴어 문장 검색

sponsam quin castus amanti squalor et indigni commendat gratia luctus, ipse quoque egregius, nec pectora virginis illi diversa, inque vicem, sineret fortuna, placebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권240)
triplici velaverat ostro surgentes etiamnum umeros et levia mater pectora;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권243)
magno furor est in sanguine mergi, nec nisi regnantis cervice recumbere tauri, at non semianimi clamore Menoecea lapsus fallit Atys:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권259)
insurgunt iusto firmata pudore agmine, cuique suae rediere in pectora curae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권269)
tamen ora Thoantis, pectora Deilochi, Clonii latus, ilia torvi perforat Hippotadae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권316)
iam cruor in galea, iam saucia proluit ater pectora permixtus sudore et sanguine torrens, respicit hortantes socios et Pallada fidam, longius opposita celantem lumina parma:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권323)
"iam morsibus uncis - pro furor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권5)
magno sic fatus agebat procursu fremituque viros, furor omnibus idem Tydeos invisi spoliis raptoque potiri corpore, non aliter subtexunt astra catervae incestarum avium, longe quibus aura nocentem aera desertasque tulit sine funere mortes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권15)
contra conlecta ut pectora parmae fixerat atque hastam longe protenderat, haeret arduus Hippomedon:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권49)
multi fluvium transmittere nando adgressi, sed vincla tenent laterique repugnat balteus et madidus deducit pectora thorax, qualis caeruleis tumido sub gurgite terror piscibus, arcani quotiens devexa profundi scrutantem delphina vident;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권112)
amnis utrimque timet, crasso vada mutat uterque sanguine, et e fluvio neutri fatale reverti, iam laceri pronis volvuntur cursibus artus oraque et abscisae redeunt in pectora dextrae, spicula iam clipeosque leves arcusque remissos unda vehit, galeasque vetant descendere cristae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권119)
traiectus pectora ferro volvitur in fluctus, heu cuius naufragus undae!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권145)
At genetrix coetu glaucarum cincta sororum protinus icta malo vitrea de valle solutis exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem, utque erupit aquis iterumque iterumque trementi ingeminat
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권167)
nec ponto submota intrabat amaram Dorida, possessum donec iam fluctibus altis Nereidum miserata cohors ad pectora matris impulit, illa manu ceu vivum amplexa reportat insternitque toris riparum atque umida siccat mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권173)
his miscet planctus multumque indigna cruentat pectora, caeruleae referunt lamenta sorores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권188)

SEARCH

MENU NAVIGATION