라틴어 문장 검색

nam et laudes ac vituperationes scribebantur, et ἐπιταφίουσ dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprehenderint frequentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 52:1)
eorum, de quibus iudicio quaeritur, manifestum est genus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 54:1)
sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri, qui confirmant illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 78:1)
nostra opinio semper haec fuit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 104:3)
qua in opinione Pamphilus fuit, sed qualitatem in plura partitus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 117:1)
nam idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περι` ἐννοίασ vocat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 118:1)
pars qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 124:1)
sed quod ipsius de his libris iudicium fuerit, supra dixi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 142:1)
ipse me paulum in alia, quam prius habuerim, opinione nunc esse confiteor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 146:1)
sed non sustineo esse conscius mihi dissimulati (in eo praesertim opere, quod ad bonorum iuvenum aliquam utilitatem componimus) in ulla parte iudicii mei.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 147:1)
hoc inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae velut subiacent his et ad illud, quo iudicium continetur, referuntur, saepe in unam cadere plures posse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 174:2)
nihil enim dicitur, cui non insit ratio et quo iudicium referatur et quod rem maxime continent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 187:2)
nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt habiti sententiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 190:2)
nam quidam, sicut Menander, iustiora posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 206:2)
sed in viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia veram esse laudem vel vituperationem probat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 210:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION