라틴어 문장 검색

et in classem quinque milia navalium socium sunt scripta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 253:2)
scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam appulsam esse agrosque circa vexari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 551:1)
nunc vero, cum et bello patris tui quod nobiscum gessit interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum coluimus,meminisses, quod fuit consilium, quorum et vim in bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 79:1)
quos cum advenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius senatus consultum scriptum habentis tradit atque omnium primam id legere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 124:1)
Masinissam meminisse se regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 149:1)
ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 290:2)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)
quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit, plerique meminimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 475:1)
qua haud dubie maior aliquanto summa ex numero plaustrorum ponderibusque auri, argenti generatim ab ipso scriptis absumptum efficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 490:2)
eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod obsides dare coactus esset, orantibusque ut eos pretio, quantum ipsi statuissent patres, redimi paterentur, responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et gente Thracum fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 519:1)
Meminero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1147)
nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 330)
Memini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2121)
memento.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4163)
Memini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4165)

SEARCH

MENU NAVIGATION