라틴어 문장 검색

Ad que intelligenda sciendum est quod intellectus humanus in hac vita, propter connaturalitatem et affinitatem quam habet ad substantiam intellectualem separatam, quando elevatur, in tantum elevatur ut memoria post reditum deficiat, propter transcendisse humanum modum. 79.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:3)
et in hiis non operatio propter speculationem, sed hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio finis. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:13)
Asserit enim ibi venerabilis eius autoritas quod, quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu regere, alia vero regulari seu regi;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:6)
Ergo humanum genus bene se habet et optime quando, secundum quod potest, Deo assimilatur. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:8)
Sed genus humanum maxime Deo assimilatur quando maxime est unum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:9)
Sed tunc genus humanum maxime est unum, quando totum unitur in uno:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:13)
Et cum celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut phylosophando evidentissime humana ratio deprehendit, si vere sillogizatum est, humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore, et unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 9:6)
iustitia potissima est in mundo quando volentissimo et potentissimo subiecto inest;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:21)
Similiter et latere non debet quoniam in hiis duobus decertandi generibus ita se habet res, ut in altero sine iniuria decertantes inpedire se possint, puta duelliones, in altero vero non;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:41)
Nec etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo Deus commictere posset, ut evidenter probatur, licet Magister contrarium dixerit in quarto. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:16)
"Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit vobis?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:16)
cum Psalmista dicat "quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:16)
Nunc quoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo ydiomate primiloquium emanavit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 21:2)
quoniam, si extra paradisum afflatus est homo, extra, si vero intra, intra fuisse locum prime locutionis convicimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 31:2)
1. Quoniam permultis ac diversis ydiomatibus negotium exercitatur humanum, ita quod multi multis non aliter intelligantur verbis quam sine verbis, de ydiomate illo venari nos decet quo vir sine matre, vir sine lacte, qui nec pupillarem etatem nec vidit adultam, creditur usus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION