라틴어 문장 검색

navalem vero exercitum Babyloniae abesse, dextras sibi dari poscunt, et urbem cum turribus et clavibus in regis manibus reddi, sub hac tamen conditione ut ammiraldus praeses civitatis, et quibus esset animo, cum rebus suis, quantum valerent collo et humeris deferre, pacifice egrederentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:2)
caeteri qui remanserant, sub jugo regis et in ejus servitutem redacti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:5)
Rex Baldewinus post haec in manu et custodia suorum civitate constituta, Jerusalem ascendit in gloria et victoria ipso natali S. Thomae apostoli;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:1)
trecentos vero ex suis viros militares et belligeros cum ammiraldo Ascalonem descendere, urbem intrare, et ejus turres obtinere, et universos cives regi subjugare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:7)
Descendentes itaque sicut decretum erat, portas intraverunt auxilio et consensu ammiraldi, moenia apprehendentes, cives regis ditioni subjicientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:8)
Ubi, cum diebus aliquot moram ageret propter copias Turcorum, qui a Damasco convenerant ad obsistendum sibi, crudelis fama innotuit quomodo filius regis Babyloniae Ascalonem descendisset, ut in ea repertos milites Christianos expugnaret et urbem suae potestati relocaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 72:4)
[0691D] Quibus rex auditis, iter distulit et Ascalonem rediit, si forte suis subvenire posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:1)
Qui intromissus, priusquam rex Baldewinus fines Ascalonis attingeret, milites catholicos, qui per moenia diffusi erant, exterritos et subito expugnatos, universos in ore gladii occidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:3)
Rex igitur Baldewinus, accelerata via, ut interitum suorum comperit, et urbem ex perfidia civium amissam, Ammiraldum quoque in fraude peremptum, Jerusalem repedavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:5)
- Congregatio Baldewini regis et Christianorum principum facta Antiochiae contra Turcos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 79:2)
Venit et Richardus, praefectus civitatis Maresch, [0693A] cum sexaginta equitibus et centum peditibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:5)
Engelgerus, praefectus civitatis Femiae, cum ducentis equitibus venit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:9)
Illic pariter rex Baldewinus festinato itinere post contritionem suorum in civitate Ascalone ab Jerusalem descenderat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:19)
[0696C] Hoc in anno Boemundus avunculus Tankradi, aegritudine correptus, vita discessit apud Bare civitatem, ad ecclesiam B. Nicolai catholice sepultus, tempore quo Henricus V rex, imperator IV, Romae plurimos sibi resistentes hostili impetu in ore gladii crudeliter edomuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 96:1)
- Qualiter rex Baldewinus super obsidione Tyri consilium inierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION