라틴어 문장 검색

Et quamquam ad momentum haesit stupore defixus, omni tamen superior metu, ventura decretis caelestibus commendabat, relictoque humi strato cubili, adulta iam excitus nocte, et numinibus per sacra depulsoria supplicans, flagrantissimam facem cadenti similem visam, aeris parte sulcata, evanuisse existimavit, horroreque perfusus est, ne ita aperte minax Martis apparuerit sidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 4:1)
Hinc nos egressos, Persae cum saepe afflicti, peditum stabiles pugnas horrerent, structis insidiis, occulte comitabantur, altrinsecus viantes catervas a celsis collibus explorando, ut id suspicans miles, ad usque perpetuum diem nec vallum erigeret nec sudibus se communiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 1:1)
Digestis bonis quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 16:1)
Proinde egredi iam coeptantes, adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad quorum inaccessum terribilemque, equis inter initia turbatis et viris, Ioviani et Herculiani, occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter resistebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 2:1)
Egressi exinde proxima nocte, Charcham occupavimus locum, ideo tuti, quod riparum aggeribus humana manu instructis, ne Saraceni deinceps Assyriam persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 8:1)
Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur, fortia facta nostrorum, foedas suorum strages, et elephantos, quot numquam se regnante meminerat, interfectos, exercitumque Romanum continuis laboribus induratum post casum gloriosi rectoris non saluti suae (ut memorabat) consulere, sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut victoria summa aut morte memorabili finiturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 1:1)
Quo temporis spatio, antequam hi mitterentur, si exabusus princeps paulatim terris hostilibus excessisset, profecto venisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco in quo haec agebantur, centesimo lapide disparatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 8:1)
Et pax specie humanitatis indulta, in perniciem est versa multorum, qui fame ad usque spiritum lacerati postremum, ideoque latenter progressi, aut imperitia nandi gurgite fluminis sorbebantur, aut si undarum vi superata venirent ad ripas, rapti a Saracenis vel Persis, quos (ut diximus paulo ante), exturbavere Germani, caedebantur ut pecora, vel longius amendati sunt venundandi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 1:1)
Tandemque universi (praeter mersos) ad ulteriores venimus margines, favore superi numinis, discrimine per difficiles casus extracti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 3:2)
Hac etiam suspicione iam liberi, properantesque itineribus magnis, prope Hatram venimus, vetus oppidum in media solitudine positum, olimque desertum, quod eruendum adorti temporibus variis Traianus et Severus principes bellicosi, cum exercitibus paene deleti sunt, ut in eorum actibus has quoque digessimus partes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 5:1)
Et via sex dierum emensa, cum ne gramina quidem invenirentur, solacia necessitatis extremae, dux Mesopotamiae Cassianus, et tribunus Mauricius (pridem ob hoc missus) ad Ur nomine Persicum venere castellum, cibos ferentes, ex his quos relictus cum Procopio et Sebastiano, exercitus parcius victitans, conservarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 7:1)
Miseri tamen, licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua, hac scilicet velut suopte motu vel exoratus eorum precibus, imperator eodem statu retinebit urbem, Orientis firmissimum claustrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 14:2)
Profecti exinde Thilsaphata venimus, ubi Sebastianus atque Procopius, cum tribunis principiisque militum, sibi ad tuendam Mesopotamiam commissorum, ut poscebat sollemnitas, occurrerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 16:1)
Appositis itaque compulsoribus, mortem siqui distulerit egredi minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu, et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona, exsul fuganda laribus in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 5:1)
His hoc modo peractis, discursisque itineribus, Antiochiam venimus, ubi per continuos dies, velut offenso numine multa visebantur et dira, quorum eventus fore luctificos, gnari rerum prodigialium praecinebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION