라틴어 문장 검색

Numquam periclum sine periclo vincitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 383)
Nil aliud scit necessitas, quam vincere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 443)
Pericla qui audet ante vincit, quam accipit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 556)
Perpetuo vincit, qui utitur clementia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 557)
Ratione, non vi vincenda adulescentia est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 662)
Viriliter feras quae necesse est; dolor enim patientia vincitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 765)
Sunt vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri.] Omnes itaque substantias omnesque materias, origines, ordines, venas veterani cuiusque stili vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes historiarum et canas memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Iudaici sacramenti et inde iam
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:26)
Colat alius deum, alius Iovem, alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria, alius suam animam deo suo voveat, alius hirci, videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 24장 5:1)
Tamen et proeliatur omnibus viribus, et vincens in proelio gaudet qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 1:4)
Ergo vicimus, cum occidimur, denique evadimus, cum obducimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:3)
Merito itaque victis non placemus;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:6)
Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 8:1)
Qui status fidei, quae ratio veritatis, quod praescriptum disciplinae inter cetera saecularium errorum etiam spectaculorum voluptates adimat, dei servi, cognoscite, qui cum maxime ad deum acceditis, recognoscite, qui iam accessisse vos testificati et confessi estis, ne aut ignorando aut dissimulando quis peccet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:1)
Caesaris equitatus primo congressu a Brittanis uictus, ibique Labienus tribunus occisus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II. 1:1)
Secundo proelio cum magno suorum discriminc uictos Brittanos in fugam uertit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION