라틴어 문장 검색

Hoc per simile videre possumus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:10)
et si mathematici aliquando vera de futuris praenuntiare videntur, dicit hoc fieri operatione daemonum ad deceptionem infidelium.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 16:2)
sed fatum non tenet ordinem, quia videmus indignos exaltari et dignos deici, quod inordinatum est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 20:2)
cum igitur fatum circa talia esse ponatur, fatum nihil esse videtur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 20:3)
(19) Item, si fatum est effectus circuli caelestis, ea quae sunt unius circuli, videntur esse unius fati;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 21:1)
ergo videtur fatum nihil esse.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 21:3)
omne enim quod recipitur, ut dicunt Boethius et Aristoteles in VI Ethicorum, est in eo in quo recipitur, secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem causae, a qua est. Hoc possumus videre in his quae a Dionysio dicuntur processiones divinae, sicut est vita et ratio et sapientia et huiusmodi, quae secundum quod procedunt longius a deo secundum gradus entium, efficiuntur magis temporalia et mutabilia et potentiae materiali et privationi permixta, cum tamen in deo sint simplicissima et aeterna et immutabilia et immaterialia.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:10)
(8) Ad hoc quod obicitur de causa somniorum, de plano videtur mihi esse concedendum, maxime de somniis, quae fiunt per imaginarias visiones.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 12:1)
Uno modo secundum Stoicos, qui ponunt, quod omnis substantia nobilior per imperium habet movere inferiorem et inferior oboedit ei, sicut in fascinationibus anima unius videndo alterum impedit et ligat operationes eius;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:2)
(1) Et videtur, quod sic. Cuius enim causa necessaria est, ipsum etiam necessarium est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 2:1)
ergo videtur, quod fatum rebus fatalibus imponat necessitatem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 3:4)
cum autem fatum sit vinculum, per quod inferiora trahuntur ad superiora, videbitur fatum necessitatem imponere rebus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 4:3)
(1) Et videtur, quod non;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 2:1)
cum enim sit effectus caelestis circuli et similitudo quaedam ipsius, sicut forma ordinis alicuius similis est ipsi causae ordinis eiusdem – et in caelesti circulo quoad nos infinita consideranda sunt, sicut stellae in numero et specie et virtutibus et situs earum in circulo declivi et extra ipsum et distantiae et coniunctiones et quantitas anguli, sub quo indicit radius, et pars fortunae et gradus lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes et huiusmodi infinita quoad nos, videbitur etiam, quod effectus eius a nobis sciri non possit.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 2:2)
(3) Et hoc videtur ex effectibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION