라틴어 문장 검색

arma supersunt, quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 1:2)
talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 32:3)
sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique armaque et in gyros ire coactus equus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 77:4)
iudice me fraus est concessa repellere fraudem, armaque in armatos sumere iura sinunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 104:1)
saeva deos contra non tamen arma tuli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 121)
tecta rigent fixis veluti velata sagittis, portaque vix firma summovet arma sera.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 29)
maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, Roma, nec Ausonii militis arma timet, dant illis animos arcus plenaeque pharetrae quamque libet longis cursibus aptus equus, quodque sitim didicere diu tolerare famemque, quodque sequens nullas hostis habebit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 231)
cum bene firmarunt animum praecepta iacentem, sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, rursus amor patriae ratione valentior omni, quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 311)
scilicet est cupidus studiorum quisque suorum, tempus et adsueta ponere in arte iuvat, saucius eiurat pugnam gladiator, et idem inmemor antiqui vulneris arma capit, nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 520)
di procul a cunctis, qui te venerantur amantque huius notitiam gentis habere velint, nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas vivere, si vita est mortis habenda genus, nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum, truxque Getes armis, grandine pugnet hiems . nos habeat regio nec pomo feta nec uvis, et cuius nullum cesset ab hoste latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 74)
vivimus assiduis expertes pacis in armis, dura pharetrato bella movente Geta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 85)
hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis, cepit et in regem sustulit arma Getes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 89)
sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis, accedant nostris saeva quod arma malis, ut careo vobis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 814)
protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictis oppida lata viris, fluminaque et montes et in altis proelia silvis, armaque cum telis in strue mixta sua, deque tropaeorum, quod sol incendent, auro aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captivis addita collis vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
atque ea te contra nec muri mole nec armis nec satis ingenio tuta fuisse loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 119)

SEARCH

MENU NAVIGATION