라틴어 문장 검색

3. Hoc in processu fides tenebris iugatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:1)
Spatium patebat fidei ubi illuminare non valebat ratio, ubi homo nimirum certitudines iam habere non poterat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:3)
Tunc fides tamquam in vacuum iactus visa est, quem, deficiente luce, facimus, caeco sensu compulsi;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 5:4)
4. Instat igitur ut lucis natura, quae ad ipsam fidem spectat, recuperetur, quandoquidem cum eius flamma exstinguitur reliquae quoque luces extenuantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:1)
Nam fidei lumen singularem habet naturam, cum facultatem habeat totam hominis exsistentiam illuminandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:2)
Fides oritur cum Deus vivens convenitur, qui nos vocat atque amorem suum nobis planum facit, amorem nempe qui nos antecedit et in quo inniti possumus, ut firmi simus vitamque aedificemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:4)
Fides, quam a Deo veluti supernaturale donum recipimus, ut in via lux manifestatur, quae iter nostrum in tempore dirigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:6)
Eodem autem tempore, quoniam Christus resurrexit ac ultra mortem nos attrahit, fides lux est quae ex futuro venit, quae nobis magnos prospectus recludit atque ultra nostrum « ego » segregatum nos ad communionis amplitudinem perducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:8)
Intellegimus tunc non incolere in obscuritate fidem, esse ipsam pro nostris tenebris lucem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:9)
Dantes in Divina Comoedia, postquam suam fidem coram sancto Petro professus est, eam describit veluti « favillam / quae dilatatur in flammam postea vivacem, / et sicut stella in caelo, in me scintillat ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:10)
Hac de ipsa fidei luce loqui volumus, ut crescat ad praesentia illuminanda usque dum stella fiat quae nostri itineris prospectus demonstrat, tempore quodam cum peculiarem in modum luce indiget homo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:11)
« Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua » (Lc 22,32).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:2)
Exinde ex eo quaesivit ut hac in ipsa fide « fratres confirmaret ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:3)
Eo quod de fide quae magnam plenamque reddit vitam quaeque in Christo eiusque virtute innititur conscii erant, concitabantur pristini christiani sua in missione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:5)
"Verus pater noster Christus est et mater fides, qua in ipsum credimus" ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION