라틴어 문장 검색

Non lucri causa dari hoc mihi rogo, sed ut iudicio tuo munus videar impetrasse, et ita officium deposuisse, hoc dicto repercussit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 5:2)
Profanum omnes paene consentiunt id esse quod extra fanaticam causam sit, quasi porro a fano et a religione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 3:1)
Cavetur enim in iure pontificio ut, quoniam oves duabus ex causis lavari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur, festis diebus purgandae lanae gratia oves lavare non liceat, liceat autem, si curatione scabies abluenda sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 11:2)
sed adiciendo salubri causam concessae ablutionis expressit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 12:3)
Delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iovis Statoris:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 2:2)
Quod adiciendo ante aras ostendit aream adsumptam deorum causa.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 5:4)
Nam ut expleret animalis hostiae causas, ipso usus est nomine:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:2)
Ambarvalis hostia est, ut ait Pompeius Festus, quae rei divinae causa circum arva ducitur ab his qui pro frugibus faciunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:2)
Adeo autem omnem pietatem in sacrificiis quae dis exhibenda sunt ponit, ut propter contrariam causam Mezentium vocaverit contemptorem deorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 9:1)
Sed verum huius contumacissimi nominis causam in primo libro Originum Catonis diligens lector inveniet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 10:1)
Huius commenti causam Masurius Sabinus Memorabilium libro secundo aliter exponit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:1)
Dedit ergo epitheton deo quo et argumentum veterum victoriarum Herculis et commemoratio novae historiae quae recenti Romano sacro causam dedit contineretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:6)
Pinariis, qui novissimi comeso prandio venissent, cum iam manus pransores lavarent, praecepisse Herculem, ne quid postea ipsi aut progenies ipsorum ex decima gustarent sacranda sibi, sed ministrandi tantummodo causa, non ad epulas, convenirent:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 14:2)
Cuius rei causa haec est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 5:2)
Et hae nimirum causae fuerunt propter quas tot numero leges de coenis et sumptibus ad populum ferebantur, et imperari coepit, ut patentibus ianuis pransitaretur et coenitaretur, sic oculis civium testibus factis luxuriae modus fieret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION