라틴어 문장 검색

'Tu omnia quae sunt in causa putas exsequenda;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 14:2)
Hunc dum sequitur colligitque, per leve et lubricum pavimentum fallente vestigio cecidit coxamque fregit, quae parum apte collocata reluctante aetate male coiit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 5:2)
Atque haec ego sic accipi volo, non tamquam assecutum esse me credam, sed tamquam assequi laboraverim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoveris interim istis, mox iis quae sequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 9:1)
'Tu ergo' inquit 'quam consuetudinem sequeris?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 3:3)
Nam quidam ex illis quoque, qui Cornuto videbantur assensi, hunc qui post ipsos censuerat sequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 21:2)
Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:2)
Annectitur angulo cubiculum in hapsida curvatum, quod ambitum solis fenestris omnibus sequitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 8:1)
Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospitum iniurias voluntariis accusationibus exsecutos, quo deformius arbitrabar publici hospitii iura neglegere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 5:2)
laudare vero optimum principem ac per hoc posteris velut e specula lumen quod sequantur ostendere, idem utilitatis habet arrogantiae nihil.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 3:2)
Subsistemus fortasse et sequenti, sed tanto magis viam ipsam corripiemus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 6:2)
Ab illis autem quibus notum est, quos quantosque auctores sequar, facile impetrari posse confido, ut errare me sed cum illis sinant, quorum non seria modo verum etiam lusus exprimere laudabile est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 4:1)
Itaque has recitandi causas sequor, primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis auditorum reverentia intendit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 8:1)
per totum hippodromum inducti strepunt rivi, et qua manus duxit sequuntur:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 40:4)
Invenio autem apud sapientes honestissimum esse maiorum vestigia sequi, si modo recto itinere praecesserint.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 5:2)
Proposuerat breve edictum, admonebat accusatores, admonebat reos exsecuturum se quae senatus consulto continerentur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION