라틴어 문장 검색

Facilius est ut qui multa meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui homicidium dederit quicquam negarit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.9)
sed fas est praesule deo vobis inter eos et rempublicam mediis animo quietiora concipere,1 quia, etsi illi veterum finium limitibus effractis omni vel virtute vel mole possessionis turbidae metas in Rhodanum Ligerimque proterminant, vestra tamen auctoritas pro dignitate sententiae sic partem utramque moderabitur ut et nostra discat quid debeat negare cum petitur et poscere adversa desinat cum negatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 5:1)
si cui praeterea petiero, (id quod etiam Oppio dixi ut ad s illum scriberet) facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi molesti sunt sibi negari me non facile patiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 5:2)
refutatio cum sit in negando, redarguendo, defendendo, elevando, ridicule negavit Manius Curius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 181:1)
Facilius est ut qui alia meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui hoc quoque dederit quicquam negarit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 2:13)
Christianum hominem omnium scelerum reum, deorum, imperatorum, legum, morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas quem non poteris absolvere nisi negaverit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:1)
negat enim se, negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibus non negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 1:2)
deinde ingentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non negatis solere illi et servum et tectum et cibum deesse, cum sapientem negatis insanire, non negatis et alienari et parum sana verba emittere et quicquid vis morbi cogit audere, cum sapientem negastis servum esse, idem non itis infitias et veniturum et imperata facturum et domino suo servilia praestaturum ministeria.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 10:5)
Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos, quod ceteris negantibus tormenta adhibetis ad confitendum, solis Christianis ad negandum, cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri tormentis compelleretis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 10:1)
quicquid enim naturalis, secundum quod naturalis, negat vel concedit, ex causis et principiis naturalibus hoc negat vel concedit.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:2)
addes enim tu, meo iussu, quod ego, qui non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu nolles, negarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 9:2)
nam naturalis nihil concedit vel negat nisi ex principiis et causis naturalibus, sicut etiam nihil negat vel concedit grammaticus secundum quod huiusmodi nisi ex principiis et causis grammaticalibus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:7)
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:1)
Itaque, quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant, negandum populo Romano esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 139:2)
Verecundia negandi cave ne inferat tibi necessitatem mentiendi, quia honestius est rem negare quam longos terminos dare.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION