라틴어 문장 검색

ibi unum moratus diem ad deligendos quos duceret secum, tertio die iter est ingressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 257:2)
tertio demum die ad verticem perventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 260:2)
his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam ante praemeditati in Macedonia quae ab Roma renuntiarent, venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 278:1)
tertia legio adversus sinistram principalem portam instructa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 316:1)
per dies aliquot nihil ultra motum quam ut hae duae turmae ostenderentur, deinde subducerentur, ubi equitatus hostium castris procucurrisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 358:3)
in ulteriore Manlius praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 393:2)
et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam quae tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 435:3)
et testes existebant qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 443:2)
Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 487:1)
inter multos alios quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 503:1)
eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Tarracinae, aedem Albam Capuae portamque Romanam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 535:1)
muri pinnae aliquot loci decussae erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 535:2)
eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 571:1)
tertio die proelio maiore iterum pugnatum et tum demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum capta et direpta esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 589:1)
portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 597:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION