라틴어 문장 검색

suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 324:1)
stativa nostra munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem infesta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 328:1)
ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset, soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 338:1)
nec deinde quicquam eo anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium, et apud Romanos tantum volnerum fuit ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 459:1)
satis est aut diem aut mensem censurae adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 487:1)
et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 515:2)
satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum dilationem belli laturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 622:1)
indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 632:1)
eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est, et de iugis quae ceperant funduntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 633:3)
ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxime volt fatigari hostem, ut integris adoriatur viribus fessos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 54:1)
sed reliquerat intervalla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi permitti possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 55:3)
M. Valerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res fuere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 65:1)
id, qui tum pudor hominum erat, visum, credo, vinculum satis validum legis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 108:1)
per quos satis comperta re trecenti armati transfuga duce in urbem ingressi nocte portam quae proxima erat cepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 121:1)
Lucano populo satis superque erratum quondam nunc ita obstinatos animos esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION