라틴어 문장 검색

Quaeritur ergo an, qui minor triginta annorum gessit magistratum, possit a censoribus in senatum legi, et, si potest, an ii quoque, qui non gesserint, possint per eandem interpretationem ab ea aetate senatores legi, a qua illis magistratum gerere permissum est;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 3:1)
Si enim brevissimam epistulam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolithum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et, quibus poteramus, magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate vel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias, quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exultatione legisse vel cura, ut legantur, quibus valuimus, aliis obtulisse atque adhuc, quibus valemus, offerre!
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 1:8)
qui cum legisset Hernicos, quorum est Anagnia, a Pelasgis oriundos, appellatosque ita a Pelasgo quodam duce suo qui Hernicus nominabatur, morem quem de Aetolia legerat Hernicis adsignavit, qui sunt vetus colonia Pelasgorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 15:2)
ecce pharon legitur et 'Pharo', ut it clamor caelo, ut sit dativus ab eo, quod est 'hic Pharus'. si autem 'Pharon' legeris, figuratum est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3221)
cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 223:4)
nam, ut Platonem reliquosque Socraticos et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant aut non studiosissime consectantur, Epicurum autem et Metrodorum non fere praeter suos quisquam in manus sumit, sic hos Latinos i soli legunt, qui illa recte dici putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 8:1)
Sed in his quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquacior - est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui venditator - hoc autem, quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 4:1)
Carvilius, cum longa oratione non patrum solum inopiam sed paucitatem etiam civium ex quibus in patres legerentur conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit ut ex singulis populis Latinorum binis senatoribus, quibus patres Romani censuissent, civitas daretur atque inde in demortuorum locum in senatum legerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 284:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION