라틴어 문장 검색

Gaio Vipstano Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장1)
neque aliud est ullum huius in re militari illustre factum quam eius imperii memoria, iustitiae vero et aequitatis et innocentiae multa, in primis quod huius aequitate factum est, cum in communi classe esset Graeciae simul cum Pausania [quo duce Mardonius erat fugatus], ut summa imperii maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)
Eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege, incertum qua potuit suffragatione absolui, aperte convictus, familiarem suum cum pileo quo caput operiebat, incantato vetitis artibus, ad templum misisse fatidicum, quaeritatum praesagia, an ei firmum portenderetur imperium (ut cupiebat) et tutum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 7:1)
medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus, et quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane voluntate principum in imperio positus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 10:2)
Quatenus vero ad ius victoriae et armorum, quamvis Guiliemus Stanelius post militum a praelio acclamationes coronam (non imperialem illam, sed quam ornamenti et ominis causa Richardus secum in bellum attulerat), tunc forte inter spolia repertam, capiti Henrici imposuisset, ac si iure belli regno potitus esset, haud tamen oblitus erat quibus pactis et legibus ad imperium vocatus esset, quodque si iure armorum regnare se praedicasset, non minus suae factionis homines quam alios omnes in magnos metus coniecturus fuisset, utpote quod ei potestatem fecisset leges pro libitu suo abrogandi, et de fortunis ac opibus omnium statuendi, et caeterarum rerum quae absoluti sunt imperii.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:32)
Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt Ut enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus, aliter, si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae), sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION