라틴어 문장 검색

o nimis felix nimis, Thebane coniunx, Tartari intrasti loca florente nato teque venientem inferi timuere forsan, quod pater tantum Herculis, vel falsus, aderas:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:17)
ima quod tellus creat:
(세네카, 메데아 11:7)
tu nunc vestes tinge Creusae, quas cum primum sumpserit, imas urat serpens flamma medullas.
(세네카, 메데아 12:29)
vindicta levis est quam ferunt purae manus, incumbe in iras teque languentem excita penitusque veteres pectore ex imo impetus violenter hauri.
(세네카, 메데아 14:7)
Discedere a me, frater, ultrices deas manesque ad imos ire securas iube:
(세네카, 메데아 14:45)
Quicumque regum cladibus fidus doles, concurre, ut ipsam sceleris auctorem horridi capiamus, huc, huc fortis, armiferi cohors conferte tela, vertite ex imo domum.
(세네카, 메데아 15:1)
mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
iunctus atque haerens mihi semper quietam cerneres sedem inferum, proavos patremque, nominis magni viros, quos nunc pudor luctusque perpetuus manet ex te, nefande, meque quae talem tuli.
(세네카, 옥타비아 9:48)
heu quid minantur inferum manes mihi aut quem cruorem coniugis vidi mei?
(세네카, 옥타비아 11:14)
inferum sedes toros stabiles futuros spondet aeternae domus.
(세네카, 옥타비아 11:20)
intima creber viscera quassat gemitus stridens, et sacer ignis pascitur artus iamque amplexu frigida presso saxa fatigant;
(세네카, 오이디푸스 2:49)
praestitit noctem locus, tum effossa tellus, et super rapti rogis iaciuntur ignes, ipse funesto integit vates amictu corpus et frondem quatit, lugubris imos palla perfundit pedes, squalente cultu maestus ingreditur senex, mortifera canam taxus adstringit comam.
(세네카, 오이디푸스 7:24)
aut anguis imis vallibus editus annosa supra robora sibilat superatque pinus:
(세네카, 오이디푸스 9:4)
C aras revolvit animus et repetit metus, obisse nostro Laium scelere autumant superi inferique, sed animus contra innocens sibique melius quam deis notus negat, redit memoria tenue per vestigium, cecidisse nostri stipitis pulsu obvium datumque Diti cum prior iuvenem senex, curru superbus, pelleret, Thebis procul Phocasaea trifidas regio qua scindit vias.
(세네카, 오이디푸스 9:15)
Dehisce, tellus, tuque tenebrarum potens, m Tartara ima, rector umbrarum, rape retro reversus generis ac stirpis vices.
(세네카, 오이디푸스 11:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION