라틴어 문장 검색

Sed ubi Numidas quietos neque colli degredi animaduertit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existimans hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장1)
Deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장2)
Ante iam docti ab Iugurtha equites, ubi Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant, sed alius alio quam maxime diuersi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장7)
et paene imprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque praemissi equites rem explorauissent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장10)
Id ea gratia eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numida ex fuga regem sequitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장5)
exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et auiis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장16)
Eo cum delectis equitibus noctu pergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facit, simul magna voce Siccensis hortatur, uti cohortis ab tergo circumveniant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장6)
Neque diutius Numidae resistere quiuissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장4)
Cui Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negauerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장2)
praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장4)
Itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes impellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장10)
Sic animis eorum arrectis equites in primo late, pedites quam artissime ire et signa occultare iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장6)
deinde ubi neque agros vastari et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rursum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii procedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장2)
Equites peditesque repente signo dato alii uulgum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, pars turris capere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장3)
Postquam utrimque legiones, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantum attriueret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION