라틴어 문장 검색

dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset, ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 225:1)
Licinius contra suspectam et invisam semper eam pecuniam fore aiebat causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum novarum praebituram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 231:1)
dedi inde inermes coepti, et ad praedam miles permissu dictatoris discurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 248:2)
inde fabulae adiectum est vocem quoque dicentis velle auditam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 257:1)
tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 302:3)
obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parva fieri, et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum copiaeque aliae ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus suppeterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 304:1)
is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso, modo brevioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta lusu sermonibusque variatis, longius solito ubi res dedit progressus inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 307:1)
consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 316:2)
qui legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur et doni causam veritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae implevit adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 324:1)
fusis inde acie hostibus Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines vastare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 326:4)
pavorque inde Verruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 327:2)
poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceret - et in conspectu erant posita in plano - nihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 329:1)
inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 332:1)
caedes inde fugientium, qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem hostium facta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 333:1)
bellum inde duobus populis indictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 357:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION