라틴어 문장 검색

si quas quererentur belli clades eae civitates, cum quibus bellatum foret, arbitrio quo vellent populorum, cum quibus pax utrisque fuisset, se usurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 113:1)
dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte, quae minime suspecta erat, impetu facto scalis urbem cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 193:1)
aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 411:1)
secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aequum censeret priorem dicere qui petisset colloquium, rex eius esse priorem orationem, qui daret pacis leges, non qui acciperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 421:1)
ea enim se dicturum, quae ni fiant, nulla sit pacis condicio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 422:2)
deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia esse, captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca, quae post pacem in Epiro factam occupasset, Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes, quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupavisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 423:1)
nec de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute umquam gessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 430:2)
ibi Philippus primum et Quinctium et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare vellent, postremo petere tempus, quo legatos mittere Romam ad senatum posset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 467:2)
sic infecta pace regii dimissi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 480:2)
Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 480:3)
cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia decedi nuntiaret, admissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 481:1)
pro pace cum Achaeis indutiae impetratae, bellum cum Philippo finiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 502:3)
Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus omni loco castris ponendis esset, progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset, speculatum in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 54:1)
nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta agere, cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 123:2)
rettulit quas leges pacis placeret dici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 129:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION