라틴어 문장 검색

cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse ut manus inter se conferant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 678:1)
id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit quod circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret, celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis - emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitae - traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 85:1)
quoniam igitur, adulescens, quid sentires non dissimulasti, vicarium tibi expediam cui tu arma equumque et cetera instrumenta militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas, exerceas, docendum cures equo armisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 9:1)
docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt, edictum imperatoris erat, ipsum militaturum qui ita non fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 11:2)
militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc publica docuit, probe videor scire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 499:1)
urbis ac fori iura, leges, mores vos me oportet doceatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 499:2)
ibi Philippus perquam prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur, quae priore colloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de ceteris senatui permissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 145:1)
iis simul prudenter, simul magnifice utendo effecit, primum ut sibi, deinde ut aliis, non indignus videretur regno.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 267:2)
hi expositis prius quae cum Philippo acta essent et quibus legibus data pax, non minorem belli molem instare ab Antiocho docuerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 535:1)
itaque periculum est, nisi quid in utraque re vani sit docuerimus, ne quis error vobis offundatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 72:1)
castra metari primum docuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 159:2)
quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum, inquit, castra metari primum docuisse, ad hoc neminem loca elegantius cepisse, praesidia disposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXV Periocha4)
quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo ut res ipsa postea docuit, consilio iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 350:1)
non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus cum viro congrediendo T. Manlius, M. Valerius quantum Gallicam rabiem vinceret Romana virtus docuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 209:1)
docere et monere iubet in illis spem omnem vincendi et retinendae Hispaniae esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 357:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION