라틴어 문장 검색

haec sententia, quae tutissima videbatur, vicit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 59:1)
vicerunt ergo di homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex unde ius stabat ei victoriam dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 98:1)
cuius ita aliqua spes est, si eam quem ad modum ut victor fert Hannibal sic vos ut victi audietis et non id quod amittitur in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 131:1)
Classis praeterea data tuendae maritimae orae, quia qua parte belli vicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 220:1)
victores ad centum quadraginta nec omnes Romani sed pars Gallorum, victi amplius ducenti ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 290:2)
per tot annos vincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse quam omnes gentesque et terrae quas duo diversa maria amplectantur Carthaginiensium essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 297:2)
proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens ab se victae, aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 306:2)
quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem cedentis ac detractantis certamen pro victoria habui?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 408:1)
"ne genus belli neve hostem ignoretis, cum iis est vobis, milites, pugnandum quos terra marique priore bello vicistis, a quibus stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia Siciliam ac Sardiniam habetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 410:1)
erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus qui victoribus et victis esse solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 412:1)
ac nihil magis vereor quam ne, cum vos pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem videantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 416:3)
- veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum victis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum Africo bello urgerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 429:3)
nec est alius ab tergo exercitus, qui nisi nos vincimus hosti obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant comparari nova possint praesidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 433:1)
"Si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 443:1)
hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 446:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION