라틴어 문장 검색

Neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoque versus tenebant pabulique inopia premebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 24:5)
Cato qui Uticae praeerat, dilectus cotidie libertinorum Afrorum, servorum denique et cuiusquemodi generis hominum qui modo per aetatem arma ferre poterant, habere atque sub manum Scipioni in castra submittere non intermittit.
(카이사르, 아프리카 전기 36:2)
Ligarius Afranianus quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum venerat;
(카이사르, 아프리카 전기 64:3)
Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant.
(카이사르, 아프리카 전기 65:1)
Eodem tempore ex legionibus omnibus milites qui aut morbo impediti aut commeatu dato cum signis non potuerant ante transire in Africam, ad milia IIII, equites CCCC, funditores sagittariique mille uno commeatu Caesari occurrerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 77:3)
quarta fuit Afraniana ex Africa quam secum adduxerat;
(카이사르, 히스파니아 전기 7:9)
Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota, turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa;
(카이사르, 히스파니아 전기 8:3)
eundem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam traducere exercitum iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 30:4)
Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat, ex Sardinia in Africam profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 30:9)
Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia, sequimini!
(카이사르, 내란기, 2권 32:30)
Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III, eo naves introduxerunt (qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus) leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt.
(카이사르, 내란기, 3권 26:6)
Quo simulatque introitum est, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.
(카이사르, 내란기, 3권 26:7)
ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit, et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 8장2)
14. Hos conduxit Iesus Christus, quem negabat Africa,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM53)
Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION