라틴어 문장 검색

M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse?
(아풀레이우스, 변명 16:12)
en adest Cornelius Saturninus artifex, uir inter suos et arte laudatus et moribus comprobatus, qui tibi, Maxime, paulo ante diligenter sciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritate percensuit:
(아풀레이우스, 변명 59:4)
neque autem gloriae causa me accusat, ut M. Antonius Cn.
(아풀레이우스, 변명 64:4)
"Quanquam enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si civem Romanum pro servo tibi vendidero, quin emis bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi poterit iuvare?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:11)
In his erat et ille Cornelius, ad quem missus angelus dixit:
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:16)
Corneli, acceptae sunt elemosynae tuae et exauditae sunt orationes tuae;
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:17)
Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 1:1)
ANTONIUS rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 2:1)
P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 17:2)
M. Cicero in sexta in Antonium:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 6:1)
Itane medius in L. Antonii clientela est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 6:2)
Quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVI 6:3)
Itaque primum illum Gnaeum Seium, dominum eius, a M. Antonio, qui postea triumvirum reipublicae constituendae fuit, capitis damnatum, miserando supplicio affectum esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 5:1)
eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem, im Syriam proficiscentem, fama istius equi Argos devertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis centum milibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 5:2)
Eum Cassium postea satis notum est victis partibus fusoque exercitu suo miseram mortem oppetisse, deinde post Antonium, post interitum Cassii parta victoria, equum illum nobilem Cassi requisisse et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea victum atque desertum, detestabili exitio interisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION