라틴어 문장 검색

Ac, ut plurimum, expedit omnium magnorum negotiorum principia Argo cum centum oculis suis, exitus vero Briareo cum centum manibus suis committere, primum scilicet invigilare, postea accelerare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:11)
Intacti cum claustra freti, coëuntibus aequor armatum scopulis, audax inrumperet Argo Aeetam Colchosque petens, propiore periclo omnibus attonitis, solus post numina Tiphys incolumem tenui damno servasse carinam fertur et ancipitem montis vitasse ruinam deceptoque vagae concursu rupis in altum victricem duxisse ratem;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:1)
Argum fama canit centeno lumine cinctum corporis excubiis unam servasse iuvencam!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:164)
carpento Capitolium ingredi, qui honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus venerationem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse, unicum ad hunc diem exemplum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장4)
et quae nouo more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum classem amitteret, quo minor turba Romae foret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 3:2)
nec minore scaena Ostiam praefixo in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per splendidissimum quemque equestris ordinis medio ac frequenti die duobus ferculis Mausoleo intulit, inferiasque is annua religione publice instituit, et eo amplius matri circenses carpentumque quo in pompa traduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 1:3)
parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua recusatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:3)
currum eius Messalina uxor carpento secuta est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 3:3)
in moenia pernix Thespia et ad carum Tritonia devolat Argum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 98:1)
Phrixi promittitur absens yellus et auratis Argo reditura corymbis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 292:1)
praetemptant, prora funem legit Argus ab alta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 337:1)
sed non, Iphi, tuis Argo reditura lacertis heu celerem Scythica te maesta relinquet harena
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 469:1)
Arge, tuae tibi cura ratis, te moenia doctum Thespia Palladio dant munere;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 505:1)
miseris tu gentibus, Argo, fata paras, nec iam merito tibi, Tiphy, quietum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 684:1)
tune Argum Tiphynque vocat pelagoque parari praecipitat;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 411:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION