라틴어 문장 검색

cum duo Syri expilaturi [lagoenam] triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:5)
Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:8)
Avidius Quietus, qui me unice dilexit et - quo non minus gaudeo - probavit, ut multa alia Thraseae - fuit enim familiaris - ita hoc saepe referebat, praecipere solitum suscipiendas esse causas aut amicorum aut destitutas aut ad exemplum pertinentes.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 1:1)
Dicunt contra Avidius Quietus, Cornutus Tertullus:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 15:1)
recitatae et epistulae divi Vespasiani ad Lacedaemonios et divi Titi ad eosdem et Achaeos et Domitiani ad Avidium Tigrinum et Armenium Brocchum proconsules, item ad Lacedaemonios;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 3:2)
Epistulae sane sunt Domitiani ad Avidium Nigrinum et Armenium Brocchum, quae fortasse debeant observari:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 66 2:1)
" Dixit, dextraque aversa trementi funereum torrem medios coniecit in ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:32)
Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi tempora perstringit fulvo protecta capillo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:1)
artam salutis vix viam discernere est inter reflexas semitas, tam multa surgunt perfidorum conpeta torris polita erroribus, obliqua sese conserunt divortia hinc inde textis orbitis.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말4)
trepidare taeter carnifex rebus novis turbatus, et qua posset arte insistere, versare torres cum favillis umidis, prunas maniplis confovere stuppeis ' et semen ignis inter undas quaerere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1364)
Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto, stipitis hic gravidi nodis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:12)
Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti occupat os flammis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:7)
oppugnare aut parare omnibus locis, auidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque uolare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장4)
Quicquid ex abstinentia contigit, avidius exciditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 22:6)
" Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium aut vilium mini- sterio veniens, exitu foeda.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION