라틴어 문장 검색

eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 87:1)
unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 92:1)
solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum - hortus erat posticis aedium partibus - pervenerunt, consilium inquit adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani quam umquam fuimus futuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 93:1)
duas mulieres conpertum est, Vestiam Oppiam Atellanam Capuae habitantem et Paculam Cluviam, quae quondam quaestum corpore fecisset, illam cotidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani, hanc captivis egentibus alimenta clam suppeditasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 465:1)
ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem restituit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 473:1)
praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassipes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 335:1)
praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 6:1)
Cluvius Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 94:4)
Cluvius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 109:3)
et aliud pro castris stativum erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 512:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION