라틴어 문장 검색

Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo certior ad Circen ultor venisset Ulixes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:9)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)
Multa boum circa mactantur corpora Morti, saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris in flammam iugulant pecudes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:9)
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, procedunt castris, puraque in veste sacerdos saetigeri fetum suis intonsamque bidentem adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:3)
haec excusat Romanos, quos ad seruilem dilectum Cannensis ruina conpulit;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 5:10)
Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum seruorum desideraret auxilia, captiuorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse qui numquam habuissent quam qui perdidissent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.13)
iuga Parthenii Pheneique sonent feriatque gravis Maenala planctus magno Alcidae poscit gemitum stratus vestris saetiger agris alesque sequi iussa sagittas totum pinna velante diem.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:32)
stravit Ancaeum violentus ictu saetiger;
(세네카, 메데아 10:28)
parvaque iam magnis admoram fontibus ora (unde pater sitiens Ennius ante bibit, et cecinit Curios fratres et Horatia pila, regiaque Aemilia vecta tropaea rate, victricisque moras Fabii pugnamque sinistram Cannensem et versos ad pia vota deos, Hannibalemque Lares Romana sede fugantis, anseris et tutum voce fuisse Iovem), cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus sic ait aurata nixus ad antra lyra:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 32)
"gaudet Trasimennus et Alpes Cannensesque animae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici52)
mox adaperta fides - fato ducente canebat saetigerumque suem et fulvum adventare leonem, id volvens non ipse pater, non docte futuri Amphiarae vides, etenim vetat auctor Apollo, tantum in corde sedens aegrescit cura parenti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권134)
qualis saetigeram Lucana cuspide frontem strictus aper, penitus cui non infossa cerebro volnera, nec felix dextrae tenor, in latus iras frangit, et expertae iam non venit obvius hastae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권232)
haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi nobilitate par, ceterum uti eis quae post pugnam accidere levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 600:1)
postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur nec ulla iam per confertos hostes erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare, tunc demum pacti sumus pretium quo redempti dimitteremur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 702:1)
cannenses campos acervi Romanorum corporum tegunt, nec supersumus pugnae, nisi in quibus trucidandis et ferrum et vires hostem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 705:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION