라틴어 문장 검색

Opportunum est memorare progressiones scientificas in cerealibus transgeneticis ab observatione sumpsisse initium bacteriorum quae naturaliter et sponte mutationem in genomate fecerunt alicuius plantae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:6)
134. Quamvis nobis haud praesto sint certa argumenta damnum comprobantia quod cerealia transgenetica hominibus dare possint, atque quibusdam in regionibus eorum usus oeconomicam iuverit progressionem, quasdam quaestiones expedituram, graves animadvertuntur difficultates quae non sunt extenuandae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 175:1)
Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum, frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:11)
Aeneas primique duces et pulcher Iulus corpora sub ramis deponunt arboris altae instituuntque dapes et adorea liba per herbam subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) et Cereale solum pomis agrestibus augent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:1)
nec non et lini segetem et Cereale papaver tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:3)
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:20)
quamdiu attritas tesserarum quondam iactibus manus contra ius fasque sibi vindicant instrumenta cerealia?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 1:2)
ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae te sub teste tuli!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum76)
hos Salamin populos, illos Cerealis Eleusin horrida suspensis ad proelia misit aratris, et quos Callirhoe noviens errantibus undis implicat, et raptae qui conscius Orithyiae celavit ripis Geticos Elisos amores, ipse quoque in pugnas vacuatur collis, ubi ingens lis superum, dubiis donec nova surgeret arbor rupibus et longa refugum mare frangeret umbra, isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens Hippolyte turmas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권304)
Megalenses enim et Apollinares, item Cereales et Neptunales et Latiares et Florales in commune celebrantur;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:2)
Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION