라틴어 문장 검색

Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 5:1)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 4:2)
neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:4)
Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 1:1)
CUM ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani a praetore in ius vocari posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 2:1)
Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 3:1)
Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 6:1)
Utraque igitur libri parte recitata, in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 7:1)
' Nam 'praeda' dicitur corpora ipsa rerum quae capta sunt,' manubiae' vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 27:1)
'Manubiae' enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 30:1)
Quod 'per quaestorem' autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 31:1)
Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 32:1)
Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum suis universi ab hostibus perierunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 13:1)
Caesari qui tum ei pro quaestore fuerat commendatis, et sine suspicione, vultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat dum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit.
(카이사르, 아프리카 전기 88:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION