라틴어 문장 검색

atque ibi expositi erant Fabii Annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 2:2)
Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 11:1)
Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 5:1)
CAERIMONIAE impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris qui De Sacerdotibus Publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 2:1)
Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 4:2)
atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 1:2)
Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum Epistularum divi Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:1)
Ave, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:6)
Set praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene valentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:7)
Quod belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 1:1)
Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum suis universi ab hostibus perierunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 13:1)
Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:3)
Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:8)
Respondissem Canii uerbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:19)
Fabium Maximum de suo adventu facit certiores, utque sibi equitatus qui ex provincia fuisset praesidio esset.
(카이사르, 히스파니아 전기 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION