라틴어 문장 검색

fuerat cum Arria et Fannia, quarum altera Helvidi noverca, altera mater novercae.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 3:2)
Ego et modestius et constantius arbitratus immanissimum reum non communi temporum invidia, sed proprio crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam - nupta haec Helvidio fuerat -;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:2)
Cornutus, datum se a consulibus tutorem Helvidi filiae petentibus matre eius et vitrico;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 16:1)
T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospitio iunctus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:1)
creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:2)
is tum Badius, progressus ante stationes quae pro porta stabant, vocari Crispinum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 274:1)
postquam in conspectum venere, provoco te inquit ad pugnam, Crispine, Badius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 275:1)
si publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 278:1)
itaque tantum moratus dum imperatores consuleret permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare,permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 281:1)
Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit, superque delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pedes iacentem conficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 282:3)
Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos aufugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 283:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION