라틴어 문장 검색

Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum, et sublatius insolentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 1:1)
Idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus et vesci, quod guttae matutini roris eisdem infusae, claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 86:1)
Unde Horatius Ennio vigilantior ait:
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 3:17)
Curius, inquit, et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 2:2)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 22:1)
' fulvus ' enim et flavus' et ' rubidus' et' poeniceus ' et ' rutilus' et 'luteus' et 'spadix' appellationes sunt rufi coloris, aut acuentes eum, quasi incendentes, aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 9:2)
Nam 'poeniceus,' quem tu φοίνικα dixisti, noster est et 'rutilus' et 'spadix,' poenicei συνώνυμοσ, qui factus e Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 10:1)
STATUA Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 2:1)
Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est quae super ea ad populum lata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 3:1)
Id verbum est legis ipsius Horatiae;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 3:3)
Inde anno fere quarto, Menenio Agrippa, M. Horatio Pulvillo consulibus, bello Veienti apud fluvium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum suis universi ab hostibus perierunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 13:1)
Casurum rutilo surgat ab ortu,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 17:1)
Non sol rutilo concitus igne
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 6:1)
Titum Labienum duabus cum legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet: huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 90장4)
puer ilicet Aethon et Pyrois rutilas respersi murice plumas prosiliunt puroque imbutis melle sagittis hic nuptam petit, ille virum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae85)

SEARCH

MENU NAVIGATION