라틴어 문장 검색

Sed quia et paulo ante Aurelius Symmachus et ego nunc Laberii fecimus mentionem, si aliqua huius atque Publii dicta referemus, videbimur et adhibendi convivio mimos vitasse lasciviam et tamen celebritatem, quam, cum adsunt, illi excitare pollicentur, imitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 1:1)
Laberium asperae libertatis equitem Romanum Caesar quingentis milibus invitavit ut prodiret in scenam et ipse ageret mimos quos scriptitabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 2:1)
unde se et Laberius a Caesare coactum in prologo testatur his versibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 2:3)
Nec ullo recusante superavit omnes, in quis et Laberium.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 7:2)
Tunc Publius ad Laberium recedentem ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 8:3)
Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 9:1)
quorum altero Suevius altero Laberius usus erat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:2)
Ac Laberius in Ephebo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:5)
In eundem Ciceronem Laberius, cum ab eo ad consessum non reciperetur, dicentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 8:1)
Versus scribere posse te disertos Adfirmas, Laberi:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XIV1)
Versus scribere qui potest disertos, Non scribat, Laberi:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XIV3)
si diutius frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 11 2:13)
equidem sic iam obdurui ut ludis Caesaris nostri animo aequissimo viderem T. Plancum, audirem Laberi et Publili poemata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 18 3:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Appuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locaverat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad magistratus indicasse, servisse aliquando Laberio Maximo, captumque a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum Pacoro Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam pervenisse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 741)
nam sic et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION