라틴어 문장 검색

Idque aliquamdiu observatum, ut pro familiarium sospitate pueri mactarentur Maniae deae, matri Larum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:1)
Sed postquam leges bello siluere coactae, Pellimur e patriis laribus, patimurque volentes Exsilium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:70)
O vitae tuta facultas Pauperis, angustique lares!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:38)
ire iuberis Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX2)
Est mihi - sitque precor longum te praeside, Caesar - Rus minimum, parvi sunt et in urbe lares.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVIII1)
Atque oluere lares comissatore Lyaeo, Crevit et effuso laetior umbra mero;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI7)
ergo cum ab Ulixe per nuptiarum simulationem, qui Iphigeniam Achilli iungendam fingebat, adducta Iphigenia in eo esset ut immolaretur, numinis miseratione sublata est cervaque subposita, et translata ad Tauricam regionem regi Thoanti tradita est sacerdosque facta Dictynnae Dianae, vel ut quidam volunt Orthiae Dianae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1166)
ob quam causam furiis agitatus est nec ante furore liberatus, quam pervenisset in Tauricam regionem, ubi soror eius Iphigenia, subducta a Diana apud Aulidem sacrificio, templo Dianae praeerat et more gentis deae hospites immolabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3314)
Orestes post occisum regem Thoantem in regione Taurica cum sorore Iphigenia, ut supra diximus, fugit et Dianae simulacrum inde sublatum haud longe ab Aricia collocavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1364)
unde etiam umbras larvas vocamus a laribus, nam dii penates alii sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1522)
"neque enim eos adversum suos homines vel Mars Thracius vel Iuppiter Creticus vel Iuno nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena, vel Diana Taurica vel Mater Idaea vel Aegyptia illa non numina, sed portenta iuverunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:26)
Febris enim fanum in Palatio et aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 63:5)
quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur, cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis laribus in provinciam est profectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 23:6)
illud dico, dominum expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus adlatas esse ante suos Lares familiaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 2:8)
qua pontus Helles, supera Tmolum ac Tauricos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION