라틴어 문장 검색

Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, autetiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 20:4)
Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 11:2)
mox ubi sanguis in artus extremos suffuderit, levi ictu cruorem eliciunt atque invicem lambunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장5)
contra Tartareis Colchis spumare venenis cunctaque Lethaei quassare silentia rami
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 90:1)
tantis fluctuat ipsa malis, - namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris pallidulum manans adluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus Ereptum nostris obterit ex oculis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 652)
nam vaga per veterem dilapso flamma culinamVolcano summum properabat lambere tectum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장50)
"Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II30)
canibus pigris scabicque vetusta levibus et siccae lambentibus ora lucernae nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est quod fremat in terris violentius;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII14)
nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX2)
at catulos blande cum lingua lambere temptant aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes suspensis teneros imitantur dentibus haustus, longe alio pacto gannitu vocis adulant, et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:16)
sed cum thyrsum tenet, quid aliud quam latens telum gerit, cuius mucro hedera lambente protegitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:2)
sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
Sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum Durat, Magne, sitis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:20)
Me non Lethaeae, coniux, oblivia ripae Immemorem fecere tui, regesque silentum Permisere sequi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:14)
Excepisse faces tectis et tela parati, Undarum raptos aversis fontibus haustus Quaerere, et effossam sitientes lambere terram:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION