라틴어 문장 검색

nam hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius cum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 10:1)
quem cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus quam Luca discesserat convenisset, 'te,' inquit, 'ipsum cupio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 10:5)
Ita notatio naturae et animadversio peperit artem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:5)
- tum notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 5:4)
Multa etiam ex notatione sumuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:1)
nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:4)
multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit - non dico quae sint postlimini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:1)
Cuius est primus locus ex coniugatione, quam Graeci συζυγίαν vocant, finitimus notationi, de qua modo dictum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 9장 1:3)
Perfecta est omnis argumentorum invenien- dorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis, a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis, ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla praeterea sedes argumenti quaerenda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 5:8)
Dum in sermone presbyteros Ephesi Mileti valedicit, quem sanctus Lucas rettulit in Actibus Apostolorum, sanctus Paulus asserit se munus sibi a Domino concreditum complevisse, videlicet omnem Dei voluntatem nuntiandi (cfr Act 20,27).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:6)
58. In parabola de seminatore sanctus Lucas haec verba tradidit quibus Iesus explicat « bonae terrae » sensum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 114:1)
In contextu Evangelii secundum Lucam mentio de corde bono et optimo, quod attinet ad Verbum auditum et retentum, effigiem constituit implicitam fidei Virginis Mariae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 114:3)
cum sanctiloquus revoluto germine Lucas sursum versus agit seriem, scandente nepotis corpore perque atavos cursum relegente vetustos, septenos decies conscendit Christus in ortus et duo (nam totidem doctores misit in orbem);
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3334)
" Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem, magnanimo Volcente satum, ditissimus agri qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:11)
etymologia, quae verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelem invenitur σύμβολον, quod est nota;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 248:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION